monumenta.ch > Plinius > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 82
{XXXIV} Ceterae omnes extra praedictas - etenim enumerare longum est - folia deperdunt, observatumque non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae vero non decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim potest in ilice intellegere? decidere Timaeus mathematicus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam veneno aeris putat. cur ergo non eadem causa adversum omnes polleat, iure miremur.